Oração de São José em latim
Oração dedicada a São José. Reze com fé e devoção.
Oração Completa
O Sacrum Convivium in quo Christus sumitur! Recolitur memoria passionis eius; mens impletur gratia; et futurae gloriae nobis pignus datur. Alleluia. Ad te, beate Ioseph, in tribulatione nostra confugimus, atque, implorato Sponsae tuae sanctissimae auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus. Per eam, quaesumus, caritatem, quae te immaculatae Virgini Dei Parenti coniunxit, perque paternum amorem, quo puerum Iesum complexus es, supplices deprecamur, ut benignus respicias hereditatem, quam Iesus Christus sanguine suo acquisivit, nostrisque necessitatibus tuo auxilio succurras. Tu, o praecellentissime custos divinae Familiae, defende dilectam Iesu Christi Ecclesiam ab omni labe erroris et corruptionis; tu clemens esto nobis de caelo, o fortis protector noster, ut, adiuti tuo exemplari et patrocinio, ad vitam sempiternam pervenire possimus. Amém.